- HAMIPPI
- HAMIPPIGraece Α῞μιπποι, quasi Pedites simul Equitesque, apud Hesych. militum gevus, qui interdum pedestri, interdum equestri, certamine defungebantur. Ex equis autem istos pugnavisse, ex Isaeo; quam inter pedites, ex Thucydide et Xenoph. Harpocrationis Lexicon notat: additqueve, a Philochoro προδρόμους, antecursores, vocari. Dimachos appellat Curt. l. 5. c. 13. ubi de Alexandro Darii insidiatores persequente; quo demum tempore id militiae genus ab ipso instirutum, ex Ariano colligas l. 3. Quum intelligeret, non posse pedites se festinanter equitantem sequi, equites cir citer quingentos equis desilire iudet, et Duces peditum, aliosque praestantissimos quosque, ita, ut pedites er ant armati equos conscendere. Qua de re sic Iul. Pollux, Erat. inquit, et aliud equitum genus, Dimachae dicti, ex inventione Alex. Mag. armorum apparatu instructi leviore, quam qui est peditum gravis armaturae; graviore vero, quam qui est equitum: exercitat: in utramque — pugnam — Equum autem apprehendebat ac custodiebat Famulus aliquis, qui in solum eum usum unia sequebatur etc. Idem consilium postea secutus est Caes. de Bell. Gall. l. 1. c. 42. Commodissimum esse statuit, omnibus equis Gallis equitibus detractis, legionarios eo milites — imponere. Hodieque non absimiles ab isto genere suntrequites, qui Dragones vulgo nuncupantur, bombardas gestantes oblongas, ex humeris dependulas etc. Raderus et Freinshemius Not. ad Curt. d. l. Vide plura apud Sixtum Arcerium Not. ad Aelian.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.